- JULUS
- I.JULUSAeneae, fil. qui et Ascanius. Virg. Aen. l. 1. v. 271.At puer Astanius, cuis nuc cognomen IuloAdditur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno.)II.JULUSGraece Ι῎ουλος, carminis genus, quo in messe olim Ceretem et Liberam Graeci, illosque imitati Latini, propitiabant: exemplum habes apud Tibull. De quo ritu exstant verba concepta quaedam, πλεῖςον οὖλον ἵει, οὖλον ἵει. Spicam enim sic vocabant, ab aceris tenuitate atque aristularum; inde et lanam, ob frequentiam filotum: Quam ob rem lanificatum bene ominantium cantiones eodem vocabulo insignitae sunt. Α᾿μάλας igitur, hordeaceos manipulos divulsos, collectos autem ἰούλους nominabant. Unde Cerertis quoque cognomentum fuit, in segere vitidi Χλοὴ, in matura Ι᾿ουλώ. Veide Ios. Scalig. poet. l. 1. c. 4. et 55. At Iulis, piscis saxatilis, tenerae catnis, facilis concoctu et plane lalubris, apud Galen. de Alim. fac. l. 3. c. 28. de quo vide Vosl. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 24
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.